Biskop Matthias Duan Yin-Mings latinske faks

Det vises til nyhetsmeldingen på norsk om samme emne.


Ante omnia Summo Pontifici Iohanni Paulo II plurimam dico salutem.

Deinde gratias multas refero Eminentissimo Cardinali Angelo Sodano necnon Eminentissimo Jan P. Schotte, qui benigne elenchum Synodo participantium et kalendarium laborum mihi tulerunt.

Dolendum est quidem me Episcoporum Synodo interesse non posse ob causam politicam. Inde cor meum tristitia ita gravescebat ut duas noctes duxerim insomnes. Postea vero tranquillo corde conoscere incepi: corpore absente, cor autem semper praesens est in Synodo episcopali. Necesse est ad Romam ire?

Oh quam dulcis est Synodus Episcoporum! In quo tanta themata tractantur, tanta problemata magni ponderis exarantur! Declarationes, decisiones, methodus fidem propagandi publice proponuntur et observantur. Quidquid ergo in Episcoporum Synodo actum publice exponatur ut omnes fideles in Christum credentes in praxim tradant.

Eminentia Jan P. Schotte, si placet, quidquid in synodo actum est ad me mittatur. Gratias plurimas anticipatas!

Suae Eminentiae addictus in Christo
+ Matthias Duan Yin-Ming
Episcopus Wanxianensis

av Webmaster publisert 05.05.1998, sist endret 05.05.1998 - 00:48